Archive: Worcester

A.D. 780 (Brentford, Middx, 22 Sept.). Offa, king of Mercia, to St Peter's Minster, Bredon; grant of 5 hides (manentes) at Teddington, 10 hides (cassati) at Little Washbourne, 10 hides (mansiones) at Cutsdean, all in Gloucs., and 10 hides (manentes) at Bredons Norton, Worcs. Latin.

 

+ In nomine omnipotentis Dei et domini nostri Jhesu Christi qui vivit in secula . Amen .INVOCATION Ego Offa Dei gratia concedente rex Mercensium simulque in circuitu nationum sciens certe quod cuncta quæ humanis conspiciuntur oculis transitoria esse . et quæ conspici non possunt æterna fieri . et quod cum his transitoriis æterna mercari posse . Ideoque pro mea meorumque propinquorum perpetua animæ salute daboDISPOSITIVE WORD terram septies quinos tributariorum jugera continentem ad monasterium quod nominatur Breodun in provincia Hwicciorum et ad æcclesiam beati Petri principes apostolorum quæ ibidem in loco sita est . quam Eanuulfus avus meus erexit ad laudem et gloriam Dei viventis in sæcula . Est autem rus præfatus in . iiii or . villulis separatum hoc est . Teottingtun qui situs est juxta rivulum quod nuncupatur Cærent . v . manentium . huic adjacet viculus qui nominatur aet Uuassanburnan qui habet ab oriente vadum qui dicitur Geolwaford . et ab occidente fontanum quod nominatur Gytingbroc . x . cassatorum ; tertius viculus est in monte quem nominant incola mons Huuicciorum aet Codesuuellan æque . x . mansionum ; et quartus viculus hoc est Norðtun . x . manentium juxta rivulum qui nuncupatur Tyrl ; ista ergo conditione firmiter atque stabiliter conposita quatinus ad monasterium ante nominatum terra illa et ad præfatam æcclesiam sancti Petri in jus æcclesiasticæ libertatis perdonabo liberata sit ab omni exactione regum et principum ac subditorum ipsorum tam in agrorum donationibus vel terrarum positionibus in omnipotentis Dei nomine præcipimus tamdiu fides Christiana in Brittannia perdurat sub domino ac potestate parentillæ meæ atque cognationi rite per successiones hæredum juste succedentium permaneat in perpetuum .

Conscripta est autem hæc donatio telluris a me et ab episcopo ac principibus meis quorum infra signa et nomina adnotabo . æt BrægentfordaPROMULGATION PLACE . anno incarnationis Christi . dcc o . lxxx o. indictione tertia . die quo passio sancti Mauricii a fidelibus cælebrati .DATING CLAUSE

+ Ego Offa Dei dono rex hanc meam donationem signo sanctæ crucis munio .
+ Ego Cyneðryð Dei gratia regina Merciorum huic donationi regis consensi .
+ Ego Iohanberhtus archiepiscopus consensi .
+ Ego Eadberhtus episcopus consensi .
+ Ego Ceolwulfus episcopus consensi .
+ Ego Tilherus episcopus consensi .
+ Signum manus Brordan principis .
+ Signum manus Berhtuudi ducis .
+ Signum manus Eadbaldi principis .
+ Signum manus Eadbaldi ducis .