Archive: Canterbury, St Augustine's

A.D. 850 (Wilton, Wilts.). Æthelwulf, king of Wessex, to Ealhhere, his princeps; grant of 40 hides (cassati) at Lenham, Kent, with rights in Blean wood. Latin with English bounds.

 

Regnante inperpetuum Domino nostri Iesu Christo, cum cuius imperio hic labentis seculi prosperitas in aduersis successibus sedulo permixta et conturbata cernitur et omnia uisibilia atque desiderabilia ornamenta huius mundi cotidie ab ipsis amatoribus transeunt, ideo beati quique ac sapientes cum hiis fugitiuis seculi diuitiis eterna et iugiter permansura gaudia celestis patrie adipisci properant.INVOCATION Quamobrem ego Ætheluulf occidentalium Saxonum rex cum consensu et licentia episcoporum ac principum meorum etiam pro remedio anime mee et pro expiatione facinorum meorum aliquam partem terre iuris mei Alher meo principe pro eius humili obedientia in perpetuam hereditatem libenter largitus sumDISPOSITIVE WORD, in uilla que nuncupatur Leanham, id est .xl. cassatos, ut habeat et perfruatur quamdiu sub astrifero celo uitam duxerit, cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, campis, siluis, pratis, pascuis, piscariis, et loco in quo sal adipisci potest, et cum gressu trium carrorum in silua que dicitur Blean, et post finem uite illius heredi cuicumque placuerit eternaliter relinquat. Terra hec predicta secura et immmunis omnium rerum permaneat regalium et principalium tributorum et ui exactorum operum furisque comprehensione simulque et omni populari grauedine, nisi expeditione et pontis factione et arcis munitione.

Hec sunt territoria prefate telluris. Wiltuman ninhinga west merc, ðaræ hina land to Scaepege norð mearc, East Leanaham east mearc, cyningessnade to Feferesham suð mearc, 7 his teares les on cyningesdune to teninge faledun 7 his ceares les to beringtune on cyningesfirhðe suie to ðeon lond belimpe, 7 widumga on cyningessnade suie to ðiam londe belimpe.BOUNDS

Ðis sind ða dænbæra ðes londes, Ninsila herst, Rusting den, Þornden, on Mapolder herst ðrio den, Friððingden twa, on Friðesleas .iiii., on Tun laf hirste .iii., on Hað dune suðan an, be suðan Stan ea an.

Et qui hanc meam donacionem augere et amplificare uoluerit, multiplicet Dominus partem eius hic et in futuro seculo. Si quis autem hoc infringere uel minuere temptauerit, sciat se separatum a consorcio beatorum spiritum et racionem in tremendo die iudicii coram Christo et angelis eius redditurum nisi ante satisfaccione emendauerit.CURSE Scripta est hec huius donationis cartula anno dominice incarnacionis .dcccl., indictione uero .xiii.DATING CLAUSE, in uilla regali que nominatur WiltonePROMULGATION PLACE coram idoneis testibus quorum nomina subtus annexa notantur.

+ Ego Aedeluulfus rex hanc meam donationem manu proprio cum signo sancte crucis Christi roborando confirmandoque subscripsi.
+ Ego Alhstan episcopus consensi et subscripsi.
+ Ego Aedelbaldus dux filius regis consensi et subscripsi.
+ Ego Aedelstan rex hoc consentiens signum crucis imposui.