Archive: Glastonbury

A.D. 840 (Southampton). Æthelwulf, king of Wessex, to Duda, his minister; grant of 10 hides (cassati) at Asshedoune (cf. Ashdown Park in Ashbury, Berks.). Latin.

 

Aysheburi . Carta Athelwolf facta Dundan ministro suo de Aysshedoune .

+ Regante imperpetuo domino nostro Jhesu Cristo .INVOCATION Omnia speciosa regna huius labentis vitæ regnorumque dispensatores cum velocitate deficiunt et cuncta quæ videntur cassabunda et morituri sunt quæ hic non videntur æterna sunt ideo caducis et vanis rebus jugiter mansura gaudia mercanda suntPROEM Qua de re ego Athelwolphus domino largiente Occidentalium Saxonum rex pro unicæ animæ meæ redemptione et criminum meorum remissione aliquam agri partem id est . decem . cassatos in loco qui dicitur Aisshedoune cum consilio et licentia episcoporum ac principum meorum . Dudan . ministro meo in jus proprium habendi et fruendi vita comite et post obitum illius qualicumque hæredi prout illi placeat reliquendi devota mente largitus sumDISPOSITIVE WORD hancque libertatem in prædicto asello nos omnes unanimiter conscripsimus atque donavimusDISPOSITIVE WORD ut ab omnium fiscalium tributum grav[e]dine nec non pastu episcoporum simulque principum et exactorum et penalium rerum et furis comprehensione et ab omnium sæcularium servitutum molestia secura et immunis æternaliter permaneat .

Scripta est hæc cartula anno ab incarnatione Christi . d . ccc . xl . in [in]diccione tertiaDATING CLAUSE in villa regali quæ appellatur HamptonePROMULGATION PLACE hiis et consencientibus et subscribentibus quorum nomina infra prænotata cernentibus clare patescunt .

+ Ego Athelwolf rex prædictæ possessionis statuta signo crucis Christi . sic subscribo .
+ Ego Athelstan episcopus consensi signo crucis Christi sic subscribo cum multis aliis .