Archive: Winchester, Old Minster

A.D. 701. Ine, king, to the church of SS Peter and Paul, Winchester; restitution of 40 hides (mansae) at Alresford, Hants., previously granted by King Cenwalh. Latin with English bounds.

 

Donum Ine regis de Alresford ad vetus cenobium .

+ Domino nostro Jhesu Christo imperpetuum regnante cui cuncta jure famulantur elementa mundi !INVOCATION Omnibus ut reor luce clarius mortalibus patet quod digna gloria parvipendenda est mundi , quia decidit ut flos fæni .PROEM Quapropter ego Ine 1 largiflua summi tonantis annuente clementia regali fretus dignitate quandam ruris partem . xl . scilicet mansas . in loco qui ab incolis huius patriæ . Alresford . nuncupatur . cum omnibus ad se rite pertinentibus . pratis . silvis . pascuisque . Sicut predecessor meus . Cynewalh . divino scilicet adtactus instinctu . jamdudum concessit . æcclesiæ quæ Wintoniæ in almæ trinitatis veræque unitatis honore necnon et apostolorum Petri Paulique consecrata consistit . pro meorum expiatione facinorum . libens perpetualiter restituoDISPOSITIVE WORD . Hanc donationem cum omnium mei temporis consensu procerum tali curavi renovari assertione ut nulla meorum persona successorum diabolicæ astu callidatis insollescens eam umquam 'in aliud' transferre præsumat . Sit autem praedictum rus omni terrenæ servitutis jugo solutum . tribus exceptis expeditione pontis arcisve restauratione . Si quis igitur hanc nostram donationem augere voluerit . ei plura in præsenti vita adicientur bona ; minuentem vero terra vivum dehiscat . atque ejus anima pro tanti commisso criminis reatu cum Juda Christi proditore perpetuas sine fine lugeat pænas . nisi hic digna satisfactione emendaverit . quod contra almam trinitatem veramque unitatem temere deliquid .CURSE Ðis synd þa landgemere to Alresforda . Ærest of Cendefer . on ða. 7heafda . 7lang 7heafda on þa witan dic . 7lang dic on beorlea . of beorhlea . 7lang mearcweges on smalan dene . þonon to Bucgan oran; þonon ford be wyrtdene . 7lang dene to wuda . swa be mearce to grenmenes stigele . þonon to lammeres geate . of þam geate to bohmeres stigele . þonon to bealmmeres geate . of þam geate to Hamerdene geate . þonon to hremmescumbes geate . þonon to etges geate . þonon to dunnes stigele . þonon on wytleage . þonne to þere bradan æc . þonne 7lang mearce to Dregtune on þone ford . of ðam forda to Wudaforda . þonon suð andlang mearce to þes gores suð ende . þonne andlang mearce . inon ewillas . 7lang ewillas . inon Ticceburnan . 7lang Ticceburnan . on Icenan . 7lang Icenan þer Cendefer 7 Icene cumað to gædere . 7lang Cendefer þer hit ær upeode.BOUNDS Hanc scedam domino Deo omnipotenti et sancto Petro suisque vicariis imperpetuum jus hereditariam anno dominicæ incarnationis . dcc . i . indictione . xiiii.DATING CLAUSE scribere curavimus .

Signum manus Danielis episcopi cum inpressione sanctæ crucis .
Signum manus . Ini . regis .
+ Signum manus Æþelheardi .
+ Signum manus Fortheres .
+ Signum manus Puttuces .
+ Signum manus Cumman .
+ Signum manus Tunbeorti abbatis .
+ Signum manus Hagenan .
+ Ego Cuthred rex hoc donum prefixum signum sanctæ crucis signavi .
+ Et ego Aldelmus abbas signum agiæ crucis impressi .

1 Ine written over an erased name, Cynewalh, MS.