Archive: Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)

A.D. 716/17 for ? c. 733 (29 October). Æthelbald, king of Mercia, to Mildrith, abbess, and her familia in Minster-in-Thanet; remission of the toll due on one ship at London. Latin.

 

In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi.INVOCATION Si ea que quisque pro recipienda a Deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare, superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur. Sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uidetur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate, non immerito plurimi petunt ut que eis prestita dinoscuntur paginaliter confirmentur. Quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est, quanto et illis qui precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur.PROEM Quamobrem ego Aethelbaldus rex Merciorum presentibus apicibus indico me concessisse atque donasseDISPOSITIVE WORD pro anime mee salute Mildrithe religiose abbatisse eiusque uenerabili familie que una cum ea conuersatur in insula Tanet totam exactionem nauis earum mihi et antecessoribus meis iure publico in Lundoniensi portu prius conpetentem, quemadmodum mansuetudinem nostram rogarent. Que concessio atque donatio ut inperpetuum firma et stabilis sit, ita ut nullus eam regum uel optimatum uel theloneariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat ut possit adducere, manu propria signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petam, proculdubio sperans quia sicut ego quod poposcerunt libenter concessi, sic ille quod promiserunt erga orationes pro me ibidem celebrandas implebunt fideliter. Quisquis igitur id quod pio animo donaui ita ut donatum est illibatum permanere permiserit, habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futura. Quisquis autem non permiserit, separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum, manente hac donatione nostra in sua firmitate coram uniuersis qui recta diligunt et custodiunt. Actum est die .iiii. kalendarum Nouembris, anno .i. regni mei, indictione .xv.DATING CLAUSE, in loco qui dicitur Willanhalch.PROMULGATION PLACE

+ Ego Ædbaldus rex Merciorum hanc donationem meam firmaui et subscripsi manu mea.
+ Signum manus Wori.
+ Signum manus Cottan.
+ Signum manus Cinrici.
+ Signum manus Wilfrid
+ Signum manus Lullan.
+ Signum Cuthredi.
+ Signum manus Oban.