Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 803. Decree of a council of Clofesho concerning the lordship of minsters. Latin.

 

Endorsement (s. xii): Decretum Athelhardi archiepiscopi de libertate ecclesiarum

+ Ego Aeðelheardus gratia Dei humilis sanctæ Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopus unianimo concilio totius sancti synodi congregationibus omnium monasteriorum quæ olim a fidelibus Christo domino perpetuum in libertatem dedita fuerunt . In nomine Dei omnipotentis . et per ejus tremendum judicium præcipio . Sicut et ego mandatum a domno apostolico Leone papa percepi . ut ex hoc tempore 'n'umquam temerario ausu super hereditatem domini laicos et sæculares sibi præsumant dominos eligere . Sed sicut in privilegiis ab apostolica sede datis habetur . seu etiam ab apostolicis viris in initio nascentis ecclesiæ traditum est per sanctos canones vel etiam a propriis possessoribus monasteriorum constitutum . ea regula et observantia disciplinæ sua monastica jura studeant observare . Si ergo quod absit ipsi hoc nostrum mandatum . et domni apostolici papæ spreverint et pro nihilo ducunt . Sciant se ante tribunal Christi nisi ante emendari voluerint rationem reddituros .CURSE

Hæc sunt nomina sanctorum episcoporum et venerabilium abbatum et præsbyterorum et diaconum qui cum totius sancti synodi consensu pro confirmatione prædictæ rei . signum sanctæ crucis subscripserunt .

+ Ego Æthelheardus gratia Dei archiepiscopus Dorobern'ens'is civitatis . signum sanctæ crucis subscripsi .
+ Æþelheah abbas .
+ Feologeld presbyter abbas .
+ Uulfheard presbyter .
+ Wernoð presbyter .
+ Beornmod presbyter .
+ Uulfred archidiaconus.
+ Ego Aldulfus Liccedfeldensis ecclesiæ episcopus signum crucis subscripsi .
+ Hygberht abbas .
+ Lulla prebyter .
+ Monn presbyter .
+ Wigferð presbyter .
+ Eadhere prebyter
+ Cuðbertht presbyter
+ Ego Werenberht Legorensis civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Alhmund presbyter abbas .
+ Beonna presbyter abbas .
+ Forðred presbyter abbas .
+ Uuigmund presbyter abbas .
+ Eadberht presbyter .
+ Berhthæð presbyter .
+ Eadred presbyter .
+ Æþelhæh presbyter .
+ Eanred presbyter .
+ Mon presbyter .
+ Ego Eadwulf Syddensis civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Eadred presbyter abbas .
+ Dæghelm presbyter abbas .
+ Plegberht presbyter .
+ Eaduulf presbyter .
+ Hereberht presbyter .
+ Heaðored presbyter .
+ Ego Deneberht Wegoranensis civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Hyseberht abbas .
+ ðingcferð abbas .
+ Pæga abbas .
+ Freoðomund abbas .
+ Coenferð presbyter .
+ Seleræd presbyter .
+ Ego Wulfheard Herefordensis ecclesiæ episcopus signum crucis subscripsi .
+ Cuðred abbas .
+ Strygel presbyter .
+ Dycga presbyter .
+ Monn presbyter .
+ Heaðobald diaconus .
+ Werferð .
+ Ego Wigberht Sciraburnensis ecclesiæ episcopus signum crucis subscripsi .
+ Muca abbas .
+ Eadberht abbas .
+ Berhtmund abbas .
+ Ego Ealhmund Wintanæ civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Cuðberht abbas .
+ Cufa abbas .
+ Marcus abbas .
+ Lulla abbas .
+ Notheard presbyter .
+ Wigðegn presbyter .
+ Ego Alheard Elmhamis ecclesiæ episcopus signum crucis subscripsi .
+ Folcberht presbyter .
+ Freoðuberht presbyter .
+ Eadberht presbyter.
+ Wulflaf presbyter .
+ Hunfrið diaconus .
+ Beornhelm diaconus .
+ Ego Tidfrið Dummucæ civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Uulfheard abbas .
+ Lull abbas .
+ Ceolhelm presbyter .
+ Cynulf presbyter .
+ Tilberht presbyter .
+ Eadberht presbyter .
+ Ego Osmund Lundonensis civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Heahstan presbyter abbas .
+ Wighard presbyter .
+ Tidhun presbyter .
+ Freoðored presbyter .
+ Æþelhelm .
+ Ego Wermund Hrofensis civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Lullingc presbyter .
+ Tuda presbyter .
+ Beagnoð presbyter .
+ Heahberht presbyter .
+ Wigheard presbyter .
+ Heared diaconus .
+ Ego Uuihthun Selesegi ecclesiæ episcopus signum crucis subscripsi .
+ Coelmund abbas .
+ Dudd presbyter .
+ Eadberht presbyter .
+ Beorcol presbyter .
+ Heahferð .
+ Cynebald .

Actum est in celebri loco qui vocatur Clofes hoas .PROMULGATION PLACE Anno ab incarnatione domini . dccciii . indictione . xi . die quarta idus octobris .DATING CLAUSE

Alternate form of subscriptions in MSS 2, 3

+ Ego Æþelheardus gratia Dei archiepiscopus Dorobernicæ civitatis signum sanctæ crucis subscripsi ; Æþeleah abb' . Feologeld abb' . Wulfheard presbyter . Wærnoð presbyter . Beornmod presbyter . Uulfred archidiaconus .
+ Ego Aldulfus . Liccetfeldensis æclesiæ episcopus signavi . Higberht abb' .
+ Ego Wærenbyrht . Legorensis civitatis episcopus . signum sanctum impressi; Ealhmund abb'; Beonna abb'; Forðryd abb' ; Wigmund abbud ;
+ Ego Eadulf . Siddensis civitatis episcopus . signum imposui almum ; Eadred abb' ; Dæghelm . abbas ;
+ Ego Denebyrht . Wegoranensis civitatis episcopus . signum notavi ; Higbyrht abb' . Ðingferð abbod . Pega abbod .
+ Ego Wulfheard . Herfordensis civitatis episcopus . consignavi . Cuðred abbod .
+ Ego Wigbyrth . Scirburnensis civitatis episcopus . signum crucis subscripsi . Muca abb' . Eadbyrht abb'. Byrhtmund abbod .
+ Ego Ealheard . Elmhamis æcclesiæ episcopus . confirmavi
+ Ego Alhmund Wintoniæ civitatis episcopus assensi . Cuthberht abb' . Marcus abbod .
+ Ego Tidfrið Dammace civitatis episcopus . consolidavi . Wulfheard abb' ;
+ Ego Osmund Lundoniensis civitatis episcopus signum crucis subscripsi . Heahstan abbod . Plegberht abbod .
+ Ego Uuærmund Hrofensis civitatis episcopus signum crucis subscripsi .
+ Ego Uueohthun Seolesegiæ æcclesiæ episcopus signum crucis subscripsi . Ceolmund abbod .