Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 824 (Canterbury, 23 July). Wulfred, archbishop, to Christ Church, Canterbury; grant of 5 sulungs (aratra) at Eythorne and Langdon in Eythorne, in exchange for 5 sulungs at Barham and Suithberhtincglond, Kent. Latin with bounds.

 

Endorsements:
(1) s. xi: Ðis is biscopes gehwearf . 7 ðara higna on byrg ðara londa æt beor . . . . 7 æt eagyðe ðorne
(2) s. xii: Concambium quarundam terrarum inter archiepiscopum Wlfredum et conventum ecclesie Christi . dedit enim archiepiscopus hageþorne 7 landedune pro berham 7 suiðberhtingland
(3) s. xii: latine
(4) s. xiv: anno . dccco . xxiiii .

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris mundi .INVOCATION ea quæ secundum decreta canonum salubriter definiuntur . Tamen in obcerta futuris temporibus varietat'e' fidelissimis scripturis ad memoriam sunt confirmanda .PROEM Placuit itaque Uulfred archiepiscopo ejusque familia quæ sita est in civitate Dorovernia aliquam vicissitudinem terrarum inter se habere . quia commodum ex utraque parte esse perspexerunt cum commune consilio daturus episcopus sui propriæ juris . v . aratro ubi nominatur Ægyðe ðorn et Longcan duum cum omnibus usis . ad eam rite pertinentibus . Et eidem libertate quam ante habuerat ad ecclesiam Christi in propriam potestatem et in perpetuam possessionem . Pari modo prædicta familia dederat prænominato episcopo simili co'n'paratione . u . aratrorum idbi dicitur Beorham et Suiðberhtincglond cum omnibus usis ad eam rite pertinentibus . et in se habentibus . cum eodem libertate quam in antiqua kartula cernentibus adscripta dinoscitur . ad habendam possidendam vel etiam post se cuicunque placuerit derelinquendam inperpetuam possessionem . Tamen huic condicione inter nos conposita si aliut ab aliquo subtrahitur secundum normam equitatis alteri innocenti sine altercatione sui proprie juris condonetur ad imperium tam liber sicut prius ab eo acceptum fuerat . si quis interrogat quare primitivis telligraffis vicisse noluerunt . scito ut in eis multorum agrorum numera congregentur . Pro qua etiam causa nil magis appetere desiderantes . sed cum propriis hereditaris libellis servandi fieri cautius consiliantes . Hæc sunt termina illorum agrorum . Inprimis Beorhames ab oriente Gildincg et Wimlincga wald a meridie Berhtnoðincg lond ab occidente ðuscincg deono ab aquilone Folcheres mærc . Nec non etiam Eagyðe ðornes et Loncgandunes ab oriente Waldmeres scora a meridie pupblico strato ab occidente et aquilone Hereferðes lond 7 Loncgan duun .BOUNDS Si quis autem hanc nostram vicissitudinem nisus fuerit servandi servetur ei æterna beatitudo . sin aliter . quod non optamus . tyrannica fraude deceptus infringere tentaferit sciat se esse damnatum et a participatione regni cælæstis separatum nisi ante satis factione emendaferit.CURSE Actum est hanc reconciliatio anno dominicæ inkarnationis . dcccxx . iiii . indictione . ii . die . x . kl' Augusti .DATING CLAUSE in civitate DoroverniaPROMULGATION PLACE cum consensu totius familiæ vel etiam hoc ipsum seniorum manibus signaculo crucis Christi firmantes quorum nomina subter adnotata .

+ Ego Uulfredus gratia Dei archiepiscopus hanc prædictam reconciliationem consentiændo subscribo .
+ Ego Heamund presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Æðelhun presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Oswulf presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Heremod presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Hunferð presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Deornoð presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Abba presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Tudda presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Brunheard presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Coena presbiter consentio 7 subscribo .
+ Ego Werheard diaconus consentio 7 subscribo .
+ Ego Cyneheard diaconus consentio 7 subscribo .
+ Ego Bægmund diaconus consentio 7 subscribo .
+ Ego Hunred diaconus consentio 7 subscribo .