Archive: Malmesbury

A.D. 675 (iuxta flumen Bladon, 26 Aug.). Leuthere, bishop of the Saxons, to Aldhelm, priest; grant of land at Malmesbury, Wilts., for a monastery. Latin.

 

Solet plerumque contingere ut, autumnali torrido facessente caumate, brumali sevientium ventorum flabra reciprocis alternatim cursibus succedant ; quibus procellosa pelagi cærula enormesque oceani gurgites hinc atque illinc quatiuntur, quatinus navigero tramites nullus absque discrimine navigans, furibundo flamine carbasa rumpente, transfretet. Ita nimirum prostrata mundi pompulenta gloria, jamque appropinquante ejusdem termino, fluctuantes sæculi turbines incumbere experimento evidenti videntur, ut revera et absque ullo ancipiti scrupulo, illa domini præsagmina nostris tandem temporibus comprobentur impleri, quibus ita cælesti oraculo effatus est :-- 'Videte ficulneam et omnes arbores,' et cætera. Porro inter has turbulentas sæculi tempestates scripturarum flectenda sunt gubernacula, totiusque navigii armatura atque instrumenta paranda ; quatinus garrulo sirenarum carmine spreto, ratis recto cursu ad portum patriæ prospere perducatur.PROEM Quapropter ego Leutherius , gratia Dei episcopus, pontificatus Saxonici gubernacula regens, rogatus sum ab abbatibus, qui sub jure parrochiæ nostræ cenobiali monachorum agmini præsse noscuntur pastorali sollicitudine, uti terram illam, cui vocabulum est inditum Maldumesburg, Aldhelmo presbitero ad degendam regulariter vitam conferreDISPOSITIVE WORD largirique dignarer. In quo videlicet loco a primo ævo infantiæ atque ab ipso tirocinio rudimentorum, liberalibus litterarum studiis eruditus, et in gremio sanctæ matris ecclesiæ nutritus vitam duxit. Et ob hoc potissimum hanc petitionem fraterna caritas suggerere videtur. Quapropter, prædictorum abbatum precibus annuens, ipsum locum de quo supra mentionem fecimus tam sibi quam suis successoribus normam sanctæ regulæ solerti devotione sequentibus fraterna petitione coactus, ultroneus impendoDISPOSITIVE WORD, quatinus in futuram posteritatem, remoto omni disceptationum ingruentium conflictu quiete continua et pace perpetua Deo famulari sine impedimento valeant. Sed ne forte contentionis occasio deinceps emergat, hac rationis conditione interposita, confirmo ut nullus succedentium demum episcoporum seu regum hanc nostræ donationis cartulam tirannica fretus potestate violenter invadat, asserens pertinaciter quod de jure potestatis episcopatus ablatum sequestratumque fuisse videretur. Et iccirco sciendum est ; et contra æmulos promulgandum, multo magis me commodum augmentumque pontificali ecclesiæ addidisse, quam per vim abstraxisse. Postremo, ut firmior prædictæ largitionis donatio jugiter mansura sit, prædictos abbates propriis manibus subscribere jussimus. Quod si quis hæc scripta et definita et decreta nostra irrita facere nitetur, sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum. Actum publice, juxta flumen BladonPROMULGATION PLACE, .vii. kalendas Septembris anno incarnationis Christi .dcmo.lxxo.vto.DATING CLAUSE

+ Ego Leutherius ac si indignus episcopus, rogatus a fratribus hanc donacionis cartam subscripsi.
+ Ego Cunuberhtus abbas subscripsi.
+ Ego Haeddi abbas subscripsi.
+ Ego Wymberhtus presbiter subscripsi.
+ Ego Hiddi presbiter subscripsi.
+ Ego Hedda subscripsi.

1 Luke 21: 29.