Archive: London, St Paul's

A.D. 867. Edgar (? for Æthelred), king, to St Paul's Monastery; grant of 15 hides (mansiones) at Navestock, Essex. Latin.

 

In nomine Dei summi ipsoque in perpetuum Domino nostro Iesu Christo regnante ac disponente ubique omnia sceptra quoque regalia temporaliter gubernanda distribuerit accommodauerit cui uult.INVOCATION Unde ego Eadgærus rex, rogatus quidem ab episcopo meo Deorwulfo et principe meo Ealdredo ut aliquam partem terre liberam darem imperpetuum in monasterium sancti Pauli apostoli doctoris gentium, id est .xv. mansiones in loco qui uocitatur Næsingstoc, et michi collato digno pretio, id est .lx. <mancusas> in auro puro, et nunc ego Eadgarus rex, cum consilio atque consensu episcoporum meorum et sapientium meorum, precipio in Dei omnipotentis nomine ut hec supradicta terra sit liberata ab omni tributo regali uectigali, siue notis siue ignotis, maioris uel minoris, quamdiu Christiana fides in terra seruatur. Si quis hanc benedictionem largitatis augere deo uoluerit, sua bona in celesti regno augeantur et multiplicentur. Et qui hanc donationem meam temptauerit frangere aut diminuere, anathema sit marenatha in die iudicii ante tribunal Christi, nisi ante cum satisfactione emendauerit.CURSE Actum est autem anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dccclxvii. indictione .xv.DATING CLAUSE Ego Eadgarus rex hanc cartulam signo sancte crucis Christi corroboraui et confirmaui, consentiens et subscripsi, et ceteros testes idoneos ut idipsum agerent adhibui quorum nomina infra scripta sunt. Ego Odo archiepiscopus consensi et subscripsi. Ego Wulfhære dux. + Beorhtuulf dux. Drihtwald dux. Ego Ealhferd episcopus consensi et subscripsi. Ego Mucel dux. Eastmund dux. Ego Heahmund episcopus consensi et subscripsi. Ego Æðeluulf dux. Ælfred dux. Ego Deoruulf episcopus consensi et subscripsi. Ego Ealdred dux. Ælfstan dux. Garuulf minister. Ægbærht minister. Ægfreð minister. Æla minister. Æðelfred minister. Ealhheard abbas. Wulfhelm minister. Acca minister. Wynsige minister. Æðelward presbiter. Æðelstan presbiter. Wulfred dux. Wærfred abbas.