Archive: Shaftesbury

A.D. 859 ? for 869 or 870 (Woodyates, Dorset). Æthelred, king of the Saxons, to Ælfstan, princeps; grant of 2 hides (cassati) at Cheselbourne, Dorset. Latin with English bounds.

 

Rubric: Aeþeldredus rex ista subscripcione litterarum .ii. cassatos iuxta Cheselburnam ut presens notatur inscripcio in hereditatem concedit perhennem.

Regnante imperpetuum Domino nostro Iesu Christo.INVOCATION Omnia que uidentur temporalia sunt et que non uidentur eterna sunt, iccirco terrenis et caducis eterna et iugiter mansura mercanda sunt.PROEM Quapropter ego Atheldred Deo donante Saxonum rex, cum consensu et licencia omnibus optimatibus gentis nostre, amantissimo atque fidelissimo meo principi Alfstano aliquam terre partem, id est duos cassatos, in loco qui dicitur be Chiselburne, ut liberam habeat et uiuente et post obitum eius cuicumque uoluerit dare in eternam hereditatem, libenter impendoDISPOSITIVE WORD et deuota mente liberam, id est ut omnium regalium debitum et principalium rerum ceterarumque causarum furisque comprehencione et ab omnium secularium seruitutum molestia secura et inmunis equaliter, sine expedicione et arcis municione, permaneat, ut michi clemens et misericors rerum conditor ad uicissitudinem huius munificencie emulamentum largitur, ercata piaculorum preterita indulgeat, presencia emendet, contra futura clipeum potentatus apponat. Si quis uero hanc donacionem atque libertatem augere uoluerit, sit mercis eius cum sanctis angelis Dei, alioquin si quis diabolica fraude deceptus infringeret uel mutare desiderat, sciat se separatum a consorcio sanctorum, nisi satisfaccione emendauerit. CURSE

Ðis is þes landes imare þus uten yinsald. Arest on land scorhlinc to Chiselburne, þannen anlang streames, þannen up of streame on anne hlinchesheaued, þanen be suþe Scaftesbury on þane hlinc, of þat ihlinche on anne castel at swindune upward, of ðy castele to burnstowe, þanen on anne linkes heaued, þanen to anne castel, of ði castele on anne herepaþ, westward ouer herepaþ on hlinc reawe, þanen on anne crundel to burnstowe, on anne cnap, on anne ierð londe northward, þanen wið anne crundeles, of þane crundele on þes heges hirne, þanen eft to herepaðe, of herepaðe on Heandene beorg, on Deuelisc, of dune anlang streames, up of streame on anne furch, on anne stan castel, of ða icastele on bleomannes berge, of þa iberge on land scarlinc, <and> sex made eres be Frome be Deuelisc made þe ierþ on þise lande. BOUNDS

Scripta est hec signigrafa in publico loco qui dicitur at WdegeatePROMULGATION PLACE, anno ab incarnacione Domini nostri Iesu Christi .dccclix., indiccione .iii.DATING CLAUSE, coram ydoneis testibus quorum nomina infra clare patescit .

Ego Aþeldred rex hanc donacionis cartulam propria manu cum signo sancte crucis confirmaui.
+ Signum manus Alfherð episcopi.
+ Signum Heahmundi episcopi et ceteri. +