Archive: Chertsey

A.D. 827. Æthelwulf, king, to Chertsey Abbey; confirmation of land and privileges. Latin.

 

Confirmacio Regis Ætheluulphi .

[+ R]egnante eternaliter rege omnium seculorum domino et salvatore nostro Jhesu Christo .INVOCATION

Orbita labentis seculi cotidiano deficit occasu . Hoc quoque indicio fideles quique opido commonentur quo bonorum operum exempla sectantes patrum in benivolencie proficiendo successu temporalium vicissitudine bonorum perpetua et incommutabilia regni cælorum mereantur adipisci gaudia . sine termino permansura .PROEM

Quapropter ego Æthelwlfus Rex favente Dei omnipotentis clemencia omnes terras . villas . possessiones . prata . pascua . ad quoddam monasterium quod sub nomine sancte trinitatis et apostolorum principis Petri constat honore dedicatum quod famoso apud Anglos nuncupatur Certeseg onomate omniaque ad idem monasterium rite pertinencia ejusque familie venerande sub custodia primorum regulariter cum metu Christi degencium . videlicet ad sustentacionem illius cenobii pro amore Christi libenti animo concedo et confirmoDISPOSITIVE WORD quo illic unanimiter domino servientes pro meis non desistant intervenire peccaminibus atque offensionibus innumeris . Hoc etiam in ista donacionis et confirmacionis cartula ut si aliquando aliquis quod absit suasione diabolica vel avaricie fascibus accensus Regum successorum in magno vel in modico . vi . vel voluntate minuere temptaverit sciat se a Christi consorcio et omnium sanctorum separatum et cum Juda traditore in inferno inferiori 'dampnatum' nisi ante satisfactione digna plenissime emendaverit .CURSE

Acta est hæc præfata donacio et confirmacio anno ab incarnacione domini .dcccxxvii.DATING CLAUSE hiis consentientibus .

Ego Ætheluulfus Rex hanc libertatis donacionem et confirmacionem vexillo sanctæ crucis subscribo et confirmo . +.
Ego Swithunus episcopus Wintonie subscribo . +.
Ego Æthelstanus episcopus Syreburnie subscribo . +.
Ego Hunfridus abbas subscribo . +.
Ego Osmundus presbiter subscribo . +.