Archive: Winchester, Old Minster

A.D. 826 (Southampton). Egbert, king of Wessex, to the church of SS Peter and Paul, Winchester; grant of 55 hides (mansae) at Downton and 45 at Ebbesborne, Wilts. Latin with English bounds.

 

Restitutio regis Egberhti de Duntune .

Regnante imperpetuum domino nostro Jhesu Christo summo et ineffabili rerum creatori omnium visibilium et invisibilium . cunctis patenter mortalibus patet quod cuncta quæ videntur finem habe[n]t et quæ non videntur æterna sunt .INVOCATION

Quapropter ego . Ecgberht . alti throni annuente moderatoris imperio rex Occidentalium Saxonum quandam ruris partem . c . videlicet mansas duobus in locis diremptas . l . et . v . videlicet in Duntun . et . xl . v . in Eblesburnam . Cum pratis silvis pascuis omnibusque ad se rite pertinentibus . cum consensu meorum optimatum pro meorum expiatione piaculorum meique statu imperii æcclesiæ quæ Wintoniæ in honore sancti Petri apostolorum principis Paulique dedicata consistit . uti Cynewalh in exordio Christianæ religionis concesserat perpetualiter renovando restaurandoque ammodum liberis concedoDISPOSITIVE WORD . Sit autem prædictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve constructione . Et in domini nostri nomine præcipio ut nemo meorum successorum regum episcoporum principumve hanc meam donationem præsumat violare .

Quod si quisquam transgressus fuerit . sciat se in judicio domini coram Christo et omnibus sanctis ejus ratione redditurum . penasque in æternum passurum nisi hic digna satisfactione celeriter emendare curaverit . quod contra sanctos Dei apostolos audacter dereliquitCURSE ;

Ðis synd þa land gemere to Duntune . Erest on crawan crundel . on wereðan hylle . on syrdinges lea . on ebles burnan to . afene on pysere . on ða fulan lace . on earnes beorh on dic et betret trowe . on ðone herepað . to headdan grafe . þonne on þone hagan to witan fyrðe . on dyre broc . on welewe . on þa dic et hyceles wyrðe . þonne ofer ðone feld on hagan ut þurch brember wudu on ðone stenenan stapol . 7 lang herepaðes . to fobban wylle . anlang herepaðes to þes hagan ende to fegerhylde forda . on ðone hagan . on ceorles lewe . on crawan crundul . þonne on ða yferan gemere . on stretford . on hrofan hrige . þæt 7 lang herepaðes . on ða grettan dic . swa to cealcan gemere . þæt to weodu beorh hylle . swa to ebles burnan . þæt on beordune . swa to hafuc hlince . swa on ðone rugan beorh . þæt 7 lang herepaðes . on ða land gemere to brutforda . of ðem herepaðe eft on stradford .BOUNDS

Scripta est hæc donationis cartula . Anno dominicæ . incarnationis . d.ccc.xxvi . indictione . iiii . Anno Egbert . regis . xxiiii . ducatus sui anno . xiii .DATING CLAUSE In loco qui appellatur . in OmtunePROMULGATION PLACE istis testibus consentientibus quorum nomina infra scripta videntur esse .

Ego Egbertus . rex . libertatem prefate terræ signo crucis Christi confirmo . Signum manus Withegni episcopi . Signum manus Burhardi ducis . Signum manus Wlfrardi ducis . Alhstan præfecti signum manus . Monnedes præfecti signum manus . Hunes præfecti signum manus . Herefridi episcopi . Wehhelmes præfecti .