Archive: Glastonbury

A.D. 725. Ine, king of Wessex, to the familia at Glastonbury; grant of 12 hides (manentes) at Sowy (cf. Othery, Middlezoy and Westonzoyland), Somerset. Latin with English bounds.

 

+ Siquidem salutaribus instruimur eloquiis . amicos nobis de mammona iniquitatis faciendos esse . qui nos in æterna recipient thabernacula .PROEM unde ego . Ini . rex Westsaxonum . una cum conjuge Æthelburge porciunculam terræ . que nobis divina dispensacione collata est Dei servorum mancipare usibus decrevimus quo nobis amplior in hæreditate justorum porcio tribuatur ; terram videlicet quæ sic appellatur Sow? . xii . manentium . Christi familiæ que in Glastingburi omnipotenti domino voluntarie devotionis obsequium impendit liberali munificentia collatam cum conscientia ac consensu venerandi pontificis Fortheres . inconvulsa collatione donavimusDISPOSITIVE WORD possidendam atque . Ut certioribus documentis prefata concessio roboretur propriis subscriptionibus ipsius donationis titulum firmamus . presentium quoque testium infra subjectis annotationibus jus testium plurimorum ratum stabileque caravimus efficere judiciis . Si quis vero cujuslibet dignitatis vel potenciæ quovis deinceps tempore qualibet occasione haunc infringere . tyrannica fretus presumptione collationem temptaverit . sit a collegio catholicæ ecclesiæ separatus . Si quis vero pia preditus intentione hæc probare ac defendere curaverit . amplificet Deus portionem ejus in terra viventiumCURSE Scripta est autem hæc cartula huius donationis anno ab incarnatione domini . dccxxv . indictione octava .DATING CLAUSE Et hæc sunt territoria .

Ærest of Wilbrittispathe on midde Pedredistrem adoun endlangestremes on Bridweresmere ðanen northrizt endelang midmores on kari . ðanen up endlang kari on Hamelondesmere on Poholte . ðanen south bi line endlang midwardmores est on Wilbrithes pathes more.BOUNDS

+ Ego Ina subscripsi.
+ Ego Fortherus episcopus consensi et subscripsi . cum multis aliis.