Archive: Muchelney

A.D. 725. Ine, king of Wessex, to Froda, abbot, and the community at Muchelney; grant of 20 hides (manentes) at Ilminster, Somerset. Latin with English bounds.

 

Carta Yny regis de Yleminister.

Siquidem salutaribus Christi instruamur eloquiis amicos nobis de mammona iniquitatis faciendos esse, qui nos in eterna recipiant tabernacula.PROEM Unde et ego Yny , rex Westsaxoni[e], una cum conjuge mea Ethelberga , porciunculam terre, que nobis divina dispensacione collata est, Dei servorum mancipare usibus decrevimus, quo nobis amplior in hereditate justorum porcio tribuatur, terram videlicet que appellatur Yleminister XX manencium Frody abbati et Christi familie que in Mycleneya omnipotenti Domino voluntarie devocionis obsequium impendit liberali munificentia collatam cum concientia ac consensu venerandi pontificis Fortheres, inconvulsa collacione donavimus possidendam, atque ut cercioribus documentis prefata concessioDISPOSITIVE WORD roboretur, propriis subscripcionis ipsius donacionis titulum firmamus presentium quorum testium infra subjectis annotacionibus jus testamenti plurimorum ratum stabileque curamus efficere indiciis. Si quis vero cujuslibet dignitatis vel potentie quovis deinceps tempore qualibet occasione hanc infringere tyrannica fretus presumpcione collacione temptaverit, sit a collegio catholice ecclesie separatus. Si quis vero pia preditus intencione hec probare ac defendere curaverit, amplificet Deus porcionem ejus in terra viventium.CURSE Scripta est hec cartula hujus donacionis anno ab incarnacione Domini DCCoXXVo.DATING CLAUSE Et hec sunt territoria ?

Erest on estewarde on Chelkwilles hevod. West þanene on catschaga, þanene bi wyrcrumme on langelinch, þanene on douelish, þanene bi wyrcrumme on carsford, of carsford on witewey, þanene bi wyrcrumme on stikelepaþe, þanene on stonberninge, of stonberninge on dunnegete, þanene on dunnepool, þanene on dungraf, þanene on red þorn, þanene on slap, þanene on eþynford, þanene on rith on rugelege, þanene on caducburne on strim, þanne on manneswyþyg, þanene on dikedene ford on strim at eswelleschyt on yle, þanene on riht on landbrok on strim on chelkwilles hefod.BOUNDS

Hii sunt testes quorum inferius nomina caraxantur et apicibus literarum ad majorem confirmacionem subscribuntur.

+ Ego Forthere episcopus consensi et subscripsi
+ Ego Weldhere prefectus
+ Ego Bruta prefectus
+ Ego Adelard frater regine prefectus
+ Ego Adelherd prefectus
+ Ego Vmming prefectus.