Archive: Glastonbury

A.D. 670. Cenwalh, king of Wessex, to Beorhtwald, abbot; grant of 1 hide (cassatus) and two small islands, with a fishery, at Meare, Somerset. Latin.

 

+ Regnante ac gubernante nos domino nostro Jhesu Christo.INVOCATION Nichil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid possumus ; ideo terrenis cælestia et caducis æterna mercanda sunt.PROEM Quapropter Ego Ceduualla terram quæ dicitur Ferramere, unum cassatum Beorhtuualdo abbati libenter largiorDISPOSITIVE WORD necnon duas parvas insulas , hoc est cum captura piscium in utraque parte stagni, cum paludibus , silvis , pascuis apium , et omnibus ad se pertinentibus dabo ei , ut habeat diebus vitæ suæ et post obitum suum cuicumque voluerit derelinquat. Corroboravimus nunc crucisque signo confirmato, hoc donativum stabili jure gratum et ratum decerno durare quamdiu vixero , poli terras atque æquora circa æthera siderum jusso moderamine volvet. Si quis autem nisus fuerit huius meæ donacionis testamentum confringere aut adimere conatur , ipse acrius multatus sit infernalis ergastuli pæna demersus , quam eo dæmon vel diis dampnatorum paravit.CURSE

+ Ego Coenuualla basilleos Westsaxonum propriæ manus subscripcione sanctæ crucis designavi effigiem , ut nemo qui se regeneratum in Christo noverit huius largicionis donum mutare præsumat.
+ Signum manus Theodori archiepiscopi.
+ Signum manus Leuteri episcopi.
+ Signum manus Hedde abbatis.
+ Signum manus Aldhemi abbatis.

Scripta est hæc cartula privilegii anno incarnacionis Christi, dclxx.DATING CLAUSE