Archive: Worcester

A.D. 864 (Bath, Somerset, 25 July). Burgred, king of Mercia, and Æthelswith, his queen, to Alhhun, bishop; grant of 5 hides (cassati) at (Water) Eaton, Oxon., in return for precious objects worth 400 shillings and 100 sicli, with provision for an annual render of 30 shillings to be paid to the church at Eynsham, Oxon. Latin.

 

Ea tun.

+ In nomine sanctæ trinitatis atque vere unitatis Dei et domini nostri Jhesu Christi . qui cunctam mundi monarchiam celsam celi climacterram salsam limbam latentis ponti cum suo nutu in eternum stabilitate gyrando omnia gubernat in icto atomo .INVOCATION

Ego Burhredus Deo omnipotenti donante et concedente rex Mercentium et Æþelswyð regina mecum cum consensu ac licentia totius senatui nostri episcoporum princip'i'orum atque omnium simul optimatuum nostrorum pro redemptione animee nostre et pro spe eterne salutis etiam placabile pecunio et munere . id est unum chiatum pretiosum de auro et argento fabrefactum pulcre in quibus fuit . cccc . solidos . et . c. siclos in alio mundo pretio nobis donavit dederimusDISPOSITIVE WORD nostro episcopo venerabile Alhuno caro et fideli aliquam portionem terre proprii juris nostri in loco ubi solicoli nominant Eatun juxta flumine cearwellan terram quinque cassatorum ad liberam potestatem omni rei sibi adabendum regis vel regina vel principes et omnium juniorum meorum nisi tantum post annum reddat . xxx . solidos ad egenes homme . ad illam aecclesiam aatributo hanc prescriptum agellum cum felicitate habeat regat et perfruat cum pratis cum pascuis cum jugeris cum segetibus cum piscationibus cum omnibus necessitatibus magnis et modicis cum antiquis terminibus circumseptis quibus sibi ad agrum istum recte pertinent et postquam viam patrum incedat cuicumque herede voluerit in sempiternum suam hæreditatem ad servitium Dei ad Uueogerna cestre dederit et relinquat . pax servantibus et custodiantibus hanc nostram donationem et libertatem contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus deleantur de libro viventium et cum justis non scribentur et cum Juda traditore Dei sint in eternum damnati . nisi ante hic emendaverint .CURSE

Scripta est autem huius donationis cartula in illo famoso urbe qui nominatur et calidum balneum . þæt is æt þæm hatum baðum .PROMULGATION PLACE die autem in . viii . K'l agustus quo missa beati Jacobi apostoli celebratur . Anno ab incarnatione Christi . dccc . lxiiii . indictione . xii . Burhrede rege regnante . xiii . anno .DATING CLAUSE Hii sunt testes et confirmatores huius rei quorum hic nomina et signa notantur

+ Ego Burhred rex Merciorum hunc donationem nostram consentiendo signum crucis Christi meo manu inpressi .
+ Ego Æþelswyð regina hanc nostram elemosinam signum crucis christi munio .
+ Ego Alhun episcopus donationem hanc quam mihi rex et regina dedit signo .
+ Ego Hunberht dux .
+ Ego Mucel dux .
+ Ego Eanwulf dux .