Archive: Worcester

A.D. 845 = 844 (Tamworth, Staffs., Christmas). Berhtwulf, king of Mercia, to Heahberht, abbot, and his familia in Worcester; grant of exemption for the minster of Ufera Stretford (Stratford upon Avon, Warwicks.), assessed at 20 hides (manentes), in return for 10 pounds of silver. Latin.

 

Srætford .

+ In nomine domini .INVOCATION Certe fugitiva et caduca itaque est status istius mundi . et omnia quae videntur hic velocius ad finem trahunt . et quae non videntur fixa ac mansura in aeternum permaneant . Ideo cum istis temporalibus ac transitoriis huius saeculi divitiis aeterna praemia ac semper gaudia manentia . studeamus in caelestibus conparare; Vocante nos ad se domino nostro Jhesu Christo qui ait; 'Venite ad me omnes qui laboratis et honorati estis et ego reficiam vos' .PROEM

Qua de re ego Berhtuuulf . gratia divina largiente rex Merciorum. De remedio animæ meae praecogitans . diemque tremendum distincti examinis ante oculis cordis mei . conponens cogitavique quod aliquit de istius mundani regni perceptione pro memetipsum in perpetuam elemosinam ac libertatem ecclesiasticam Deo vivo in aeternum erogarem ; Ideo cum consensu et licentia episcoporum et principum meorum . et omnium seniorum gentis nostrae . DonaboDISPOSITIVE WORD Heabe'r'hto meo venerabili episcopo huius libertatis privilegium et ejus familiæ in Uuegerna cæster . illius monasterii . bi Eafene quod appellatur . Ufera stret ford . Cujus quantitas est . xx . manentium eo quod placabile pecunio acceptus fui . id est . x . libr' argenti ea condi'c'tione ut libera permaneat in sempiternum . soluta et liberata sit ab omni jugo humanæ servitutis ab omnibus saecularibus tributis et vectigalibus . Cum cunctis utilitatibus ad illam ecclesiam recte pertinen'ti'bus ; campis vel silviunculis . pascuis vel pratis . fluminibus vel piscat'i'o'ni'bus ab opere regali et pastu regis et principis vel juniorum eorum ab hospitorum refectione vel venatorum etiam equorum regis . falconuum et ancipitruum et puerorum qui ducunt canes . Quid plura ab omni tribulatione . noti et ignoti magni et modici . libera consistit in aevum ; Quamdiu fides Christianae relegionis apud Anglos in Brittannia insula permaneat;

Si quis vero . regum aut principuum vel praefectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam gastrimoniam deceptus frangere vel minuere temptaverit sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii ; et in aeterna dampnatione dampnandum cum diabulo et angelis ejus . Nisi ante hic theo ponto cratore . et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .CURSE

Hii testes adfuerunt quorum nomina hic infra flavescunt . Gesta est autem haec donatio anno dominicæ Incarnationis . dccc o . xlv o . Indictione . viii a . in loco regali qui dicitur . Tomeuuorðig . in nativitate . domini .DATING CLAUSE

+ Ego Berhtwulf rex Merciorum hanc meam largifluam libertatem . cum vexillo sanctae crucis Christi . roboravi ut fixa permaneat in aeternum .
+ Ego Sæðryð regina consensi et subscripsi .
+ Ego Hunberht episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Heaberht episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Ciorred episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Berhtred episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Cuþwulf episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Wihtred . episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Eanmu[n]d . abbas consensi et subscripsi .
+ Ego Æþelwulf presbiter consensi et subscripsi .
+ Ego Berhtric filius regis . consensi .
+ Ego Mucel dux consensi et subscripsi .
+ Ego Humberht dux consensi .
+ Ego Ælfstan dux consensi .
+ Ego Cyneberht dux consensi .
+ Ego Æþelwulf dux consensi .
+ Ego Mucel dux consensi .
+ Ego Sigered dux consensi .
+ Ego Dudda dux consensi .
+ Ego Aldberht dux consensi .
+ Ego Ælfred .
+ Ego Wicga .
+ Ego Æþelheah .
+ Ego Eadgar .
+ Ego Wiglaf .
+ Ego Eadwulf .
+ Ego Wulfred .