Archive: Paris, Saint-Denis

A.D. 790 (Tamworth, Staffs., 12 April). Offa, king of Mercia, to the abbey of Saint-Denis; grant of privileges for land at London, and confirmation of land at Rotherfield, Hastings and Pevensey, Sussex. Latin.

 

Præceptum Offantis Gloriusi Regis Anglorum.

Evidentia rerum et experientia declarant cassabundam mortalium vitam , et innumeris cotidie calamitatibus constringi , ita dumtaxat ut ante a quibus teneri ac possideri putatur , repente et mumentaneo intervallo lugubriter evanescat . Ideo singulis quibusque sollicite studendum est , ut dum indulta temporum spatia Dei nutu concessa manent , ne sine fructu spiritalium bonorum easdem indutias transeant .PROEM

Quamobrem ego in Dei nomine Offa rex Merciorum , suggerente Maginario abbate per missum suum Nadelharium , de terra illa quæ est in loco illo , in porta videlicet qui numcupatur Lundenuuic , ubi duo fratres Agonauuala seu Sigrinus om[n]em suam possessionem spontanea voluntate ante duos annos sancto Diunisio , martyri precioso , qui est in Francia , sociisque ejus dederunt , ego quoque censum omnem quod in parte mea jure accipere debui , et ad usus proprios adhuc retinebam , sive in auro , sive in argento , sive in reditibus aliis , totum ob amorem Dei omnipotentis et reverentiam preciosorum martyrum Diunisii , Rustici , et Eleutherii , jam dicto abbati Maginario ac sanctæ congregationi monachorum , vel eorum successoribus , in eodem munasterio preclaro , quod est constructum in Gallias in honore ipsorum martyrum libenti ac devoto animo , una cum voluntate meæ congugis filiique mei , et obtimatum meorum consensu , ab hac die concedoDISPOSITIVE WORD cessumque imperpetuum esse volo , ita ut ab hac die nec ego , nec posteres mei , neque aliquis ex potestatibus huius sæculi reditum aliquem exinde quaqua ratione reposcant neque recipiant , sed semper in tempore meo vel meorum successorum , in potestate jam dicti abbatis et munachorum , favente Christo , amplius et perfectius permaneat . Preterea donatum quod amicus noster et fidelis Berhtualð dux , et frater ejus Eadbalð, de receptaculo suo Ridrefelda , quod est in pago qui vocatur Successa , super fluvium Saforda , et de portu super mare Hasting as et Peuenisel , quomodo ante dies istos , legaliter subscriptis testibus , ad eosdem sanctos martires, qui sua deprecatione ab infirmitate nimia , qua tenebatur jam dictus dux , eum resuscitaveraut fecit , petentibus eisdem atque prefato abbate , nos et consessus obtimatum meorum uno eodemque consensu laudamus et confirmamus .

Si quis autem hanc nostram nostroque constitutionem desiderio roboratam , quam ad sanctos martyres pro amore Dei et salute nostra fecimus , detrahendo vel violando infregerit , illa maledictio veniat super eum , 'Ite maledicti in ignem æternum' .CURSE Qui autem servaverit et adjuverit , cum sanctis Dei vivat imperpetuum . Ut autem hæc pleniorem obtineant vigorem , manu propria subter firmavimus , atque nostri anuli impressione signari fecimus .

Anno dominicæ incarnationis . dcc . xc. Indictione xiii . Anno namque regni mei . xxxiii . cum his testibus , secundo die pascæ, pridiae idus AprilisDATING CLAUSE , in TomewordigPROMULGATION PLACE , hanc concessionem cum signo crucis Christi confirmavi .

+ Ego Offa rex Anglorum hanc donationem meam manu mea confirmavi et subscribsi .
+ Hygberht archiepiscopus subscribsi .
+ Unuona episcopus subscripsi .
+ Cyniðryð regina subscripsi .
+ Ecgferð filius regis subscripsi .
+ Brorda dux subscripsi .
+ Bert'v'uald dux subscribsi .
+ Eodbald dux subscribsi .
+ Eduinus comis subscribsi .
+ Ego Nadelharius monachus cum fratre meo Vitale et Eodbald duce de manu regis litteras has accipiens et mecum deportans in Franciam super sepulcrum sancti martyris Dionisii conservandas imperpetuum jubente eo posui , ubi pro rege memoria inter reliquos benefactores agatur imperpetuum . Amen .