Archive: Worcester

A.D. 780. Offa, king of Mercia, to the church of St Peter, Bredon, for the use of the bishop of Worcester; grant of 10 hides (manentes) at Wærsetfelda (cf. Wast Hills in Alvechurch), 5 hides (cassati) at Cofton Hackett and 5 hides (mansae) at Rednal in Kings Norton, Worcs. Latin.

 

Endorsements:
(1) Hu Offa cyning geaf to breadune wearsetfeld 7 coftune . 7 wreodanhale
(2) to breodune offa bocade
(3) inu

Cuncta labilis vitæ huius subsistentia momentanea et caduca præ oculis decessu præsentium proximorum cernentes festinandum nobis est summopere . ut 'operemur bonum ad omnes' sicut veridica apostolici dogmatis comprobat assertio 'maxime autem ad domesticos fidei'PROEM ;

Quapropter ego Offa caelica fulciente clementia rex Merciorum simulque aliarum circumquaque nationum ad æcclesiam quam Eanulfus avus meus in honore beati Petri principis apostolorum construxit ubi dicitur æt breodune pro salute animæ meae priorumque meorum largiorDISPOSITIVE WORD terram . x . manentium ubi dicitur æt Wærsetfelda . 7 æt Coftune . v . cassatorum tantundem æt Wreodanhale id . est . v . mansarum cum silva quae eisdem terris adjacet . æt cum pratis . pascuis . aquarum rivulis . sine ullo obstaculo contradictionis posterum meorum principum vel ducum in usum episcopi Weogernensis æcclesiae maneat . Sit autem terra illa libera ab omni exactione regum et principum et subditorum ipsorum . præter pontis et arcis restauratione et hostilem expeditionem .

Anno autem dominicæ incarnationis . dcc o . xxx o .DATING CLAUSE conscripta est haec donatio telluris a me et ab episcopis ac principibus meis quorum infra nomina adnotabo .

+ Ego Offa Dei dono rex hanc meam donationem signo sancte crucis munio .
+ Ego Cyneðryð Dei gratia regina Merciorum huic donationi regis consensi . 7 subscripsi .
+ Ego Ioanberhtus archiepiscopus .
+ Ego Eadberhtus episcopus .
+ Ego Ceolwulfus episcopus .
+ Ego Tilherus episcopus .
+ Signum manus Brordan principis .
+ Signum manus Berhtuudi ducis .
+ Signum manus Eadbaldi principis .
+ Signum manus Eadbaldi ducis .

Cuncta labilis vite subsistentia momentanea et præ oculis caduca decessu presentium proximorum cernentes . festinandum nobis est summopere . 'ut bonum operemur ad omnes' . sicut affirmat apostolica locutio . 'maxime autem ad domesticos fidei' .PROEM

Quapropter ego Offa celica fulciente clementia rex Merciorum . simulque aliarum circumquaque nationum . ad æcclesiam quam Eanulfus avus meus in honore beati Petri principis apostolorum construxit . ubi dicitur æt Breotune pro salute animæ meæ priorumque meorum largior terram . xx . manentium . ubi dicitur æt Wærsethylle 7 æt Coftune . cum silva quæ eidem terræ adjacet . et cum pratis . pascuis . aquarum rivulis . sine ullo obstaculo contradictionis posterum meorum principum vel ducum in usum episcopi Weogernensis æcclesiæ maneat . Sit autem terra libera ab omni exactione regum vel principum a'c' subditorum ipsorum preter pontis et arcis restaurationem et hostilem expeditionem .

Anno autem dominicæ incarnationis .dcc o . lxxx o .DATING CLAUSE conscripta est hæc donatio telluris a me et ab episcopis meis ac principibus quorum infra nomina adnotabo .

+ Ego Offa rex hanc meam donationem signo crucis munio .
+ Ego Kyneþryð regina Merciorum huic dono consensi .
+ Ego Ioanberhtus archiepiscopus .
+ Ego Ceolwulfus . episcopus .
+ Ego Eadberhtus episcopus .
+ Ego Tilhere episcopus .
+ Signum manus Brordan principis .
+ Signum manus Eadboldi principis .
+ Signum Herwudi ducis .
+ Signum Eadboldi ducis :---