Archive: Evesham

A.D. 779 (Hartleford, Gloucs.; Gumley, Leics.). Offa, king of Mercia, to Duddonus (Dudda), minister; grant of 4 hides (cassatae) near Salmonsbury in Bourton-on-the-Water, Gloucs. Latin with bounds.

 

Endorsement (s. ix or x): burhtunes boc.

Px Aw. Regnanti in perpetuum domino nostro Jhesu ChristoINVOCATION , Universa quippe quæ hic in præsentia visibus humanis corporaliter contemplantur nihil esse nisi vana et caduca transitoriaque ex sacrorum voluminum testimoniis certissimi verum patet , Et tamen cum istis æternaliter sine fine mansura alta polorum regna et jugiter florentis paradisi amoenitas mercari a fidelibus viris queunt .PROEM

Qua propter ego Offa Deo cuncta pie disponente in cujus manu sunt omnia jura regnorum absque ulla antecidente merito rex Mercionum , Hoc mente præcogitans aliquam ruris partem pro amore caelestis patriae et pro remedio animæ meae fideli meo ministro Duddono , Hoc 'est' quatuor cassatas in jus ecclesiasticae liberalitatis in perpetuum possid . . . . . . . . libentissime concedens donaboDISPOSITIVE WORD , quatinus ut se vivente habe . . . . . . . . . deat , Et post se suae propinquitatis homini cui ipse vo . . . . . . possidendum libera utens potestate relinquat , Et hoc decer . . . . sua generationi hoc donativum meum pro Deo concessa sal . . . . . . permaneat , Et si quis ex heredum ejus quod absit maculo majore peccati forte inplicatus fuerit , dign . . . . . . scilicet pretio se emundet a delicto commisso , Manente tamen hac munificentiæ meæ dono nihilominus in sua stabilitate firmiter absque ulla commutatione , Est autem portio ruriculi illius attinens urbi illi qui nominatur 1 Sulmonnes burg ex utraque parte torrentis qui vocatur , Theodningc , in occidentali plaga fluvii qui nucubatur , uuenrisc , Sunt autem termini telluris istius hæc , ab austro , uithigford . usque inwinesburg . ab occidente 'vallis' qui dicitur turcadenu . ab aquilone slohtran ford . ab oriente fluvius ante nominatus uuænrisc , ad confirmandum vero huius antedicti telluris donationem testium et consentientium episcoporum abbatuum ac ducum meorum signa et nomina in hac cartula testimonii infra conscribta adnotabo .BOUNDS

Conscribta est 'autem' hæc munificentia piissimi regis Offan anno ab incarnatione Christi . dcclxxviiii . Indictione secunda . anno decennovenali primo . lunari . xvii .DATING CLAUSE æt iorotlafordaPROMULGATION PLACE .

+ Ego Offa divina gubernante gratia rex Mercensium huic donationis meæ signum crucis infixi .
+ Ego Eadberhtus Dei dono episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Ceolulfus domino donante sacerdos consensi et subscripsi .
+ Ego Tilherus Christi gratia anti[stes] consensi et subscripsi .
+ Ego . . . geberhtus electus pr?sul consensi et subscripsi .
+ Ego Aldberhtus gratia Dei episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Botuuine abbas consensi et subscripsi .
+ Signum manus Brordan principis .
+ Signum manus Berhtuualdi principis .
+ Signum manus Esne principis .
+ Signum manus Eanberhti principis .
+ Signum manus Eadbaldi principis .
+ Signum manus Esne principis .
+ Signum manus Brordan ducis .
+ Signum manus Bynni ducis .
+ Signum manus Eadbaldi pr'..

. . . . . . godmundes leahPROMULGATION PLACE subscripserunt et confirmaverunt plurimi episcopi et optimates .

1. Nominabatur, with line through ba, MS.