Archive: Worcester

A.D. 716 x 745. Æthelbald, king of the South Angles, to the church of St Peter, Worcester; grant of 3 hides (cassati) of woodland at Woodchester, Gloucs. Latin with bounds.

 

De Wuduceastre.

Px In nomine sanctæ trinitatis .INVOCATION

Ait enim apostolus . 'Nichil intulimus in hunc mundum . nec auferre quid possumus'. Et beatus Job . 'Nudus egressus sum ex utero matris . et nudus revertar in terram' . PROEM

Quapropter ego Æthilbaldus . rex australium Anglorum brevitatem vitæ huius considerans . et quod cum his caducis mercanda esse æterna polorum regna . rogatus a venerabili Uuilfrido episcopo terram trium cassatorum ruris silvatici . in loco qui vetusto vocabulo nuncupatur Uuduceastir . ad æcclesiam beati Petri apostolorum principis in Uuigorna civitate . in jus proprium libentissime concedens possidendum donaboDISPOSITIVE WORD.

His terminibus institutis . in borea roddan beorg . in oriente smiececumb . in austrum sentodleag . et heardanleag . negles leag . minor totus uuidan cumb . in carlesleage . in occidente hæslburg . haboccumb . in aquilone iemyð teag. BOUNDS

+ Ego Æthelbald. rex Merciorum . signum sanctæ crucis Christi imposui .
+ Ego Uuilfridus episcopus .
+ Ego Uuilferð prefectus .
+ Ego Cuðredus abbas .
+ Ego Sigeberht .
+ Ego Iebe Abbas .
+ Ego Oba .
+ Ego Ætheluualdus abbas .
+ Ego Heardberht .
+ Ego Aðelricus presbyter .