Archive: Worcester

A.D. 767. Uhtred, regulus of the Hwicce, with the permission of Offa, king of Mercia, to Æthelmund, his faithful minister, son of Ingeld, dux and præfectus; grant of 5 hides (tributarii) at Aston in Stoke Prior, Worcs. Latin.

 

Carta Uhtredi Reguli Huicciorum.

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi .INVOCATION Certissime itaque absque dubitatione constat omnia quæ videntur temporalia esse , et quæ non videntur æterna esse .PROEM Idcirco ego Uhtredus Deo donante regulus Huuicciorum cogitavi ut ex accepta portione terrigenis regni a largitore omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ in usus ecclesiasticæ libertatis erogarem . unde fideli meo ministro Æðelmundo videlicet filio Ingeldi qui fuit dux et præfectus Æðilbaldi regis cum consensu et licentia Offani regis Merciorum simulque episcoporum et principum ejus terram quinque tributariorum id est vicum qui nominatur Eastun juxta fluvium in . . . . qui dicitur Saluuarpe jure ecclesiastico possidendam libentissime pro domino omnipotenti donaboDISPOSITIVE WORD . quam is semper possideat et post se cui voluerit heredum relinquat . Insuper digno prætio ab eo suscepto pro remedio animæ nostræ et pro amore cælestis patriæ Sciat unusquisque hanc terram liberam esse ab omni tributo parvo vel majore publicalium rerum et a cunctis operibus vel regis vel principis præter instructionibus pontium vel necessariis defensionibus arcium contra hostes . omnimodo quoque in Dei omnipotentis nomine interdicimus , ut si aliquis in hac prænominatam terram aliquid foras furave[rit] alicui solvere aliquid nisi specialiter pretium pro pretio ad terminum ad penam nihil foras augentem hoc meum præceptum omnipotens Deus sua augere bona in æternum non cessat . minuentem quod non optamus sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum , nisi ante ea Deo et hominibus satis emendaverit . Conscripta est autem hæc donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dcc . lxvii . indictione vi . lunari . v .DATING CLAUSE

+ Ego Offa Dei dono rex Merciorum huic donatione consensi et subscripsi .
+ Ego Uhtredus Huicciorum regulos meam libertatis donationem corroborans scripsi .
+ Ego Aldred subregulus Huuicciorum consensi et subscripsi .
+ Ego Milredus episcopus Huicciorum consensi et subscripsi .
+ Ego Eata consensi et subscripsi .
+ Ego Brorda consensi et subscripsi .
+ Ego Berhtwald consensi et subscripsi .