Archive: Worcester

A.D. 759 (February). Eanberht, Uhtred and Ealdred, brothers and under-kings of the Hwicce, with the permission of Offa, king of Mercia, to Headda, abbot; grant of 10 hides (cassati) at Andoversford, Gloucs. Latin with English bounds.

 

Endorsements on MS 1 (s. x):
(1) Offa rex
(2) to Onnaforda

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi salvat[oris] nihil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid possumus idcirco terrenis ac caducis æterna et cælestis patriæ præmia mercanda sunt .INVOCATION Quapropter . cum licentia et permissione piissimi regis Offan Merciorum . nos tres germani uno patre editi . Eanberht atque Uhctred necnon et Aldred prætio redemptionis animæ nostræ non ignorantes in futuro prodesse si quid Christi membris libenter inpendimus . donavimusDISPOSITIVE WORD tibi Headda abbas . terram juris nostri decem cassatorum . æt Onnanforda confiniæ tamen ejusdem terræ . ab australi plaga Uuisleag . ab occidente Rindburna , a septemtrionale Meosgelegeo; ab oriente vero OnnanduunBOUNDS cum campis silvis pratis pascuis cum omnibus ad se pertinentibus . ut quidquid exinde agere volueris liberam habeas arbitrium donandi in tuo sit potestate . numquam nos heredesque nostros ullo tempore . contra hanc donationem esse venturos quod si quis præsumserit in magno vel in modico inrumpere , sit separatus ab omni societate christianorum et in examine . districti justique judicis præsumtionis suæ pænam incurrat . ad cujus cumulum nihilominus firmitatis testes conpetenti numero ut subscriberent rogavimus . et ipsi signum sanctæ crucis inpræserunt . Peracta est autem hæc donatio in mense februarii indictione xiia . anno vero ab incarnatione Christi . dccoloviii[i] .DATING CLAUSE et isti testes consenserunt .

+ Ego Offa rex Merciorum huic donationi consensi et subscripsi .
+ Ego Eanberht regulus consensi et subscripsi .
+ Ego Uhctred regulus consensi et subscripsi
+ Ego Aldred regulus consensi et subscripsi .
+ Ego Milred episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Tilhere abbas consensi et subscripsi .
+ Ego Cusa abbas consensi et subscripsi .
+ Signum manus . . acan .
+ Signum manus Dilran .
+ Signum manus Bobban .
+ Signum manus Bynnan .
+ Signum manus Berhtuuald .
+ Signum manus Tilberhti abbatis .