Archive: Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)

A.D. 805. Cuthred, king of Kent, to Ealdberht, his minister, and Selethryth, abbess; grant of 2 sulungs (aratra) at Ruckinge, Kent. Latin.

 

+ In nomine almo trino divino .INVOCATION Ego Cuthredus Rex Cantiae Anno Incarnationis Dominicae . dcccv . nostri regni concessi a Deo . v . Indictione xiiii .DATING CLAUSE cum consensu atque licentia Coenulfi Regis Merciorum daboDISPOSITIVE WORD Aldberhto meo ministro et Seleðrythe Abbatissae suæ scilicet propinquæ duos aratrorum in loco qui dicitur Hrocing quod est positus in utroque parte fluminis Liminea . cum omnibus ad eam pertinentibus bonis : hanc vero donationem illis condonabo pro pecunio eorum et pro salute anime meæ eo quod agnosco iniquitatem quod fecimus illis ideo libenti animo donavo in æternam hereditatem ab omni regale tributo ad abendam et possidendam . et post obitum suum ita in sua libertate et spontanea voluntate cuicumque hominum placuerit tradendam . Si quis vero hanc donationem meam imminuerit sit separatus a participatione corporis et sanguinis Domini nostri Jhesu Christi et in extremo die judicii a congregatione justorum nisi reatum suæ præsumptionis ante ea digna satisfactione emendaverit .CURSE Huujus vero terræ terminos ideo non ponimus quia ab accolis undique nota sunt ; nomen vero Regis hoc donum donantis . et suorum fidelium hic infra conponuntur .

+ Ego Cuthred Rex Cantiae cum signo crucis Christi confirmo hoc donum quod donavi .
+ Ego Aethelherdus gratia Dei Archiepiscopus cum signo sancte Crucis Christi confirmo .
+ Ego Beornmod episcopus consensi et subscripsi .
+ Signum manus Coenwaldi filii Regis .
+ Signum manus Wernothi Abbatis .
+ Signum manus Osulfi Principis .
+ Signum manus Eamberhti .
+ Signum manus Heahfridi .
+ Signum manus Herefrithi .
+ Signum manus Suithhuni .
+ Signum manus Wynbaldi .
+ Signum manus Berhtnodi .
+ Signum manus Aldberht .
+ Signum manus Osberhti .
+ Signum manus Berhtwaldi .
+ Signum manus Aethelurdi .
+ Signum manus Aethelnothi .