Archive: Rochester

A.D. 762 for c. 748 x 760. Eardwulf, king of Kent, to the church of St Andrew, Rochester; grant of pasture rights at Holanspic, at Petteridge in Brenchley, and at Lindridge, Kent. Latin.

 

Rubric: De pascuis porcorum xii. gregum

+ In nomine dei summi .INVOCATION Multi quidem in hoc seculo constitutionem et narrationem antiquorum pro huius uitae fauore et concupiscentia deprauare conati sunt . qui istius erumni seculi laudem querunt . et multo magis hominibus placere quam deo diligunt sicut ipse procurator nomine Uualhhun contra episcopum Hrofensis ecclesie sine intermissione congressum discrimini fecit circa porcorum pascua in silba que appellatus est Caestruuarouualth. Iccirco '+' ego Earduulfus rex Cantuariorum conflictionum eorum ad nichilum redigo quia coram testibus et optimatibus meis concedoDISPOSITIVE WORD ad ecclesiam Sancte Andreae pro remedio animae mee atque meorum patruum . xii . greguum porcorum ad serbandum in publicis locis id est ut incoli nominandi dicunt . Holanspic . alius Paetlanhrygc . tercius Lindhrygc. Hoc autem numerus . xii . gregum in istis tribus partibus singulariter in unoquoque teneatur. Si quis uero quod absit heredum meorum hanc donationem infringere aut minuere presumat sciat se ab omnipotenti deo et a sanctorum angelorum consortio separatum et in eterna perditione damnatum . manente hac donatione mea . in sua nichilominus firmitate perseueret.CURSE Anno ab incarnatione Christi . dcclxii . indictione . xv DATING CLAUSE. +

Ego Earduulfus rex Cantuariorum supradicta omnia uolens confirmabi et signum sancte crucis impressi.
+ Ego Cuthberchtus gratia dei archiepiscopus ad peticionem Earduulfi episcopi consensi et subscripsi.
+ Ego Aethilberchtus rex Cantie consensi et subscripsi. + Ego Balthard consensi et subscriptsi. + Ego Duunuualla subscripsi. + Ego Aethelhun subscripsi. + Ego Aldberht subscripsi. + Ego Ruta subscripsi. + Ego Folcuuine subscripsi. + Ego Uuiohtbrord subscripsi.
+ Ego Balthhard supscripsi. + Ego Badohe'a'rd subscripsi. + Ego Beagnoth subscripsi. + Ego Uualhhun subscripsi.