Archive: Canterbury, St Augustine's

A.D. 762 or 763 (Canterbury, 25 July). Eadberht II, king of Kent, to St Peter's Minster (St Augustine's), Canterbury; grant of 6 sulungs (aratra) at Mongeham, Kent, with rights in woodland at Singledge, Kent. Latin.

 

In nomine regnantis inperpetuum Domini nostri Iesu Christi ac cuncta mundi iura iusto moderamine regentis.INVOCATION Quamuis parua et exigua sunt que pro admissis peccatis offerimus, tamen pius Dominus et redemptor noster non quantitatem muneris sed deuotionem offerentium semper inspicit.PROEM Qua de re ego Eadbertus Dei dispensatione ab uniuersa prouincia Cantuariorum constitutus rex et princeps, cognoscens initium uite et mortis, quia omni humano generi indifferens est uite cursus et mortis, prouidens ubi corpusculum meum condi deberet, nichil melius arbitratus sum nisi ibi sepulture traderer ubi iam pristino tempore parentes meos sepultos esse omnibus constat, hoc est in monasterio beati apostolorum principis Petri, cui preesse dinoscitur honorabilis abbas Iaenbertus , et quia infructuosus esse non debeo supradicte ecclesie, pro eterna redemptione animarum nostrarum mee uidelicet atque clementissimi regis Æthelberti, et corporum sepulture, necnon et pro missarum solemniis exhibendis, ad augmentum uite inibi famulantium Christo terram aratrorum sex in australi parte uici antiqui qui appellatur Mundelingeham, sicut a regibus Cantie tempore pristino et a nobis usque hactenus concessa et possessa est, interdicens etiam mihi hanc terram meisque successoribus a presenti die et tempore, una cum consensu reuerentissimi archiepiscopi Bregowini aliorumque seruorum Dei et principum meorum, beatissimo clauigero regni celestis eiusque sacre conuersationis familie inperpetuo possidendam optuliDISPOSITIVE WORD, cum campis, siluis, pratis, pascuis et cum omni tributo quod regibus daretur, ut liberam habeant potestatem possidendi uel uendendi uel etiam tradendi cuicumque uoluerint. Terminos uero huius terre ideo non scribimus quia undique ab incolis sine dubitationis scrupulo certi sunt. Et unius carri introitum in silua que appellatur Saenling. Quicumque uero sequentium regum uel episcoporum aut aliquis seculari potestate fretus hec nostre donationis scripta in aliqua parte minuere quod absit uel irrita facere nisus fuerit, inprimis iram Dei incurrat et a cetu omnium sanctorum segregetur et sciat se presumptionis sue ante tribunal Christi in die iudicii rationem esse redditurum. Scripta autem hec est cartula donationis anno primo regni nostri, die .viii. kalendarum Augusti, in ciuitate DorouerniDATING CLAUSE. Testes uero ad confirmationem infra nominatos adhibui.

+ Ego Ædbertus rex hanc donationem meam uolens confirmare propria manu signum sancte crucis expressi.
Ego Bregowinus archiepiscopus consensi et subscripsi.
Ego Iambertus abbas subscripsi.
+ Signum manus Bruni abbatis.
+ Signum manus Escuuald presbyteri.
+ Signum manus Esne comitis.
+ Signum manus Baldhardi.
+ Signum manus Hearedi.
+ Signum Eadberti.