Archive: Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)

A.D. 697 (April). Wihtred, king of Kent, to Abbess Æbba; grant of 40 hides (manentes) at Hæg. Latin.

 

Ego Wihtredus rex Cantuariorum, consenciente regina Ædilburga , atque < Berhtuualdo > gratia Dei archiepiscopo non solum consenciente sed eciam persuadente, una cum omnibus prouincialibus principibus, anno regni mei .vi., secunda feria AprilisDATING CLAUSE, terram nominatam Hæg, .xl. manencium, pro anima mea atque meorum, absolutam ab omnium secularium dominorum in Dei tributum abbatisse Eabbe in propriam possessionem atque monachilem regulam perhenniter perdonauiDISPOSITIVE WORD, ut Deo seruiencium preces sine mutacione pro uita mea protelentur. Qui autem ausus fuerit aliquid aut auferre aut transmutare sine licencia possidencium quod absit, reddet racionem Christi genitricis Marie in die iudicii, in cuius suffragio perdonaui.CURSE Quam perdonacionem cum signo crucis ornatam omnium presencium manus adfirmant, ut qui sine uoluntate Dei refregerit audax, crux Christi super eum in uindictam ueniat nisi regulariter emendauerit.

+ Archiepiscopi Bertualdi .
+ Agesmundi .
+ Wihtredi regis.
+ Germani.
+ Wihtgari.
+ Gefredi.
+ Cynyadi.
+ Guhtardi.